- CAJUS
- I.CAJUSPatriarcha Hierosolymit. e Gente C. Rufi, a quo familia augusti. Sueton. in Aug. c. 2. Item filius Agrippae, ex Iulia, maritus Liviae, Sororis Germanici. Obiit in itinere Hispanico, Tacit. l. 1. Annal. c. 3.II.CAJUSmons Hispaniae ex quo Durius fluv. profluit. Iulius Orat. Fluvius Durius nascitur in Carpetania, exiens de monte Caio iuxta Pyrenaeum. Ubi male montem hunc iuxta Pyrenaeum collocat, a quo abest quam longissime. Apud Livium Caunus vocatur, l. 40. c. 50. cum Caius sit verum nomen. Vide Voss. ad Melam p. 228. 229.III.CAJUSnomen viri Macedonis, cum Aristarcho, a seditiosis Ephesiis ad tribunal rapti, Actor. c. 19. v. 29. et c. 20. v. 4. et Hospes Pauli. Roman. c. 16. v. 23. Graece Γα̈ίος. Vide Gaius.IV.CAJUSpraenom en fuit apud Romanos; sed veteres Gaius dicebant, qui multum delectati fuerunt literâ G. ut auctor libelli de Nominibus, qui Val. Maximo tribuitur, et qui cum eo edi consuevit, observat, et nomen Gaii, seu Caii, a gaudio parentum factum scribit, nimirum ὐπὸ τοῦ γαίειν a gaudendo. At Iul. Scaliger, Caium, ab antiquitate dictum censet ὐπὸ τῆς γῆς a terra scil. Utrum que autem dicebatur Caius, et Caia: Ita ut C. rectum Caium, C. inversum Caiam feminam notaret. Quintilian. l. 1. c. 7. Caius C. liter â notatur, quae inversa O. mulierem declarat; quia tam Caias esse vocitatas, quam Caios etiam ex nuptialibus sacris apparet. Quod de nuptialibus sacris dicit, Plut. explicat in Qu. Romanis: Cur sponsam, inquit, introducentes dicere Iubent, UBI TU CAIUS, EGO CAIA? An quia hâc conditione pacta intrat, ut particeps rerum omnium, et gubernandae familiae sit? Itaque haec verba id significant, UBI TU DOMINUS ERIS ET PATER FAMILIAS, EGO DOMINA ERO ET MATER FAMILIAS. Dicitur autem et Caius et Caius, Martial. l. 9. Epigr. 94. v. 5.Caius a primâ tremebundus luce salutat.Idem l. 2. Epigr. 30. v. ult. Vocativum extulit,Quod peto, da Cai, non peto consilium.Ausonius Epigr. 75. v. 5.Quis tu? Caius ait. ------Hinc adiectivum Caianus. Stat. l. 4. Sylv. 9. v. 22.Emptum plus minus asse Caiano.De quo vide sis Turneb. Advers. l. 20. c. 32.V.CAJUSvel GAIUS, eruditione insignis, disputavit publice, contra Proclum, Montani celebrem discipulum, illumque ad ἔχεμυθίαν redegit. Vide Euseb. l. 6. c. 14. Hieron. de Script. Accidit hoc A. C. 215.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.